PSAMMETICHUS I

PSAMMETICHUS I
PSAMMETICHUS I.
Rex Aegypti, cuius saevitiâ (testibus Herodotô ac Diodorô Siculô) ducenta milia hominum ex Aegypto in Aethiopiam profugêre. Strabo, l. 16. Tenessis regio vocatur, quam qui psammetichum fugerunt, obtinent, et Sebritaenominantur, hoc est, advenae. Huius filias rapuerunt crocodili, inquit Aelianus, propter quod ipsum animal sanctum credidit. Hic Regnum Aegypti adeptus, litigantibus de an tiquitate Arcadibus, Phrygibus ac Persis duosrecens natos in fantes conclusitin loco deserto, ad missis capris ad lactandos et edu candos pueros. Quidam non capras sed matres proprias, illarum linguis exsectis, additas autumant, ne possent ab illis vernaculam audire et addiscere linguam. Trienniô exactô idem Rex virum silentem ad pueros intrare iussit. Quô visô illi adsilierunt, proferentes Bec, quod Phrygum linguâ sonat Panem. Exinde cognitum Phrygas ceteris anti quitate praestare. Vide Sesonchosis. Fuit autem Psammetichus, servus Tementhis Regis, qui, oraculi sorte intellectâ, aperte a Domino suo descivit, inductô contra eum magnô Carum numerô. Vide Polyaenum, l. 8. c. 29. p. 475. et Plutarchum Artaxerxe. Herodot Musâ 2. Hic ab 11. aliis Regibus qui tum in diversis Aegypti partibus regnabant, thronô deturbatus, illos postmodum omnes sub iugum misit, in regnum restitutus. Nic. Lloydius. Marshamo, Psammetichus hic, in Dynastia Saitarum IV. patri Necho seu Nechaoni I. successit, inter Aegypti Reges praecipuos numerandus, ut qui patriam a tyrannide liberavit et Monarchiam restituit, Patre interemptô a Sabacone AEthiope, qui cum Exercitu Aegyptum ingressus Regulos oppressit, et 50. annis terram sub iugo tenuit. Psammetichus in Syriam fugit Herodot. l. 2. c. 152. post discessum eius. a Norni Saitani Aegyptiis revocatus. Erant tum in Aegypto XII. Reguli, uti dicemus ubi de Sabacone. Hi, cum aliquandiu pacem inter se coluissent, discordare coeperunt, qua deillorum discordia clare loquitur Esai. c. 19. v. 2. Cum itaque aliquando hi XII. Reges sacrificâssent, in Templo Vulcani, Pontisex iis, aberrans numerô, XI. tantum phialas porrexit. Ibi Psammetichus, qui postremus stabat, phialam non habens, aereâ galeâ sibi detractâ, libavit: insciusque sic oraculum, illum totius Aegypti regnô potiturum qui aereâ phiala libaret, implêsse visus est. Quare coeteri illum maximâ suae potentiae parte exutum, in palustria delegârunt. Ille, consultô Latonae oraculô, cum χαλκέοις ἀνδράσι, viris aere armatis Ionibus scil. et Caribus, hisque inprimis, qui quod cristas galeis primi imposuissent, ἀλεκτρύονες, galli, oraculô Ammonis Tementhi Regis datô dicti sunt, foedere initô, coeteros Reges ad urbem Momemphim ingenti praeliô devicit, dissipavit, totôque Regnô potitus est. Mox soederatis, de se bene meritis, fundos dedit ad utrumque Nili latus, infra urbem Bubastim, ad ostium Pelusiacum, qui locus Castra vocabatur. Rex Amasis dein Memphim transtulit, in sui satellitium, con tra Aegyptios, unde Caro. Memphitae dicti. Vide supra: et ab hoc tempore
Aegypti historia exploratior Graecis esse coepit. Sic vero rerum summam adeptus Psammertichus, urbem Saim, Minervae templô celebrem, Regiam suam et Aegypti metropolim constituit; de gentium vetustate cogniturus pueros summo cum silentio alendos curavit (quod tamen alii Bocchoridi Regi tribuunt) Nili fontes explorare constituit, primus Aegypti Regum (qui et Sacerdotes) vinum bibit, Azotum urbem non ita pridem ab Asar-haddone Babylonis Rege Iudaeis ereptam, obsedit annos 29. expugnavitque, neque Saosducherio, neque Chiniladano, Asar-haddon is successoribus, opem ferentibus. Scythas dein, victô Cyaxare omni Asiâ potitos, cum Syriam Palaestinam ingressi Aegypto imminerent, muneribusprecibusqueavertit: quô tempore Milesii cum 30. navibus in Bolbiticum ostium appulsi ibi Milesiorum Murum condiderunt. Non diu post grandaevus toto concessit, anno Nabonass. 118. regni 54. sepultus in urbe
praefata Sai, in templo Minervae: successore Nechô seu Nechaone II. filiô. Vide Auctorem: supra laudatum, d. l. c. 147. 151. 152. 154. 157. 169. Diodor. Sic. l. 1 Strabonem. l. 17. Athen. l. 8. plut, de Iside, et qui totam huius Regis historiam in compendium redegit. Ih. Marshamum Equ. Anglum, Canone Chron. ad Secu. um XVII. et XVIII. it. voce Sabritae

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Psammetichus — or Psamtik was the name of three Egyptian pharaohs of the 26th Saite Dynasty. Psamtik was also a fictional name of one of the GTVA capital warships in the computer game FreeSpace 2 .*Psammetichus I *Psammetichus II *Psammetichus III …   Wikipedia

  • PSAMMETICHUS — filius Gordii, fratris Periandri. tyrannidem Corinthi per triennium tenuit. Aristot. l. 5. Polit. c. 12. Vide supra Gordias. Fuit autem hic Psammetichus Cypselidarum ultimus, iuxta Strabonem qui Cypselum μεχρὶ τριγονίας, ad tertium heredem,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Psammetichus — (P. Latr.), Art der Gattung Feistkäfer, s.d. h) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • PSAMMETICHUS II — PSAMMETICHUS II. fil. Amasis, mense regni 6. captus a Cambyse, filiarum servitutem, et filii mortem fortiter ferens, amici periclitantis calamitati illachry matus est, Idem Herodot. l. 2. et 3 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Psammetichus I — King 664 610 BC.     The Egyptian local princes who had intrigued with *Taharka, the Ethiopian ruler of Egypt, against the *Assyrians were removed to Nineveh. One of these *Necho I, the Prince of Sais and his son Psammetichus were returned to… …   Ancient Egypt

  • Psammetichus II — King 595 589 BC.     The reign of Psammetichus II, the son and successor of *Necho II, was brief but not uneventful; more monuments have survived from his time than from the reigns of his two predecessors.     Stelae from Tanis and Karnak and… …   Ancient Egypt

  • Psammetichus III — King 526 525 BC.     Amasis died in 526 BC and his throne was briefly inherited for a few months by his son, Psammetichus III.     Cambyses, King of *Persia, had invaded Egypt in 525 BC: the Egyptians fought the Battle of Pelusium with great… …   Ancient Egypt

  • Psammetichus —    See Psamtik I. Historical Dictionary Of Ancient Egypt by Morris L. Bierbrier …   Ancient Egypt

  • ПСАММЕТИХ —    • Psammetichus,          Ψαμμήτιχος, царь египетский. После долгой анархии, во время которой захватывали власть то эфиопские, то туземные узурпаторы, Египет несколько успокоился под правлением 12 царей, правящих сообща (додекархия) с 670 г.… …   Реальный словарь классических древностей

  • Psamtik II — Pharaoh Infobox Name= Psamtik II | Caption=Fragmentary statue head of Psamtik. NomenHiero= p:z m T:k Nomen= Psammetichus PrenomenHiero=ra nfr ib | Prenomen= Neferibre Golden= Nebty= HorusHiero= mn:n x:t U22*Z1 Horus= Reign=595 ndash;589 BC… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”